- AEANTIUM
- AEANTIUMoppid. Troadis in Sigaeo, ab Aiace illic sepulto sic dictum. Plin. l. 5. c. 30. Item Magnesiae promontorium, eôdem auctore. l. 4. c. 9. Insula quoque apud eund. l. 4. c. 12. circa Thraciae Chersonesum, ut videtur. Urbs Pelasgiotarum in Macedonia est, αἰάντιον Ptolemaeo. Vide Aena et Apssium. Imo in Rhoeteo littore, ubi Aiax sepultus, unde ei nomen; sicut in opposito littore Sigaeo, Achillis Fanum ac sepulchrum fuit. Solin. c. 40. In Rhoeteo (corrige Sigaeo) littore Athenienses et Mitylenaei, ad tumulum Ducis Thessali, Achillion oppidum condiderunt, quod propemodum interiit; dein interpositis quadraginta ferme stadiis in altero cornu eiuschem littoris ob honorem Salaminii Aiacis alterum oppidum, cui Aeantio datum nomen est, Rhodii exstruxerunt. Strabo, ut Achillei oppidi non meminit, sic nec Aeantii, fortasse quia nulla tunc oppida hôc nomine: Sed Αἰάντιον nomen esse littoris ait, in quo fuerit tumulus Aiacis etc. Qua de re Salmas. ad Solin. p. 870.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.